Lectio Ysaiae prophetae Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Tunc videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient |Aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes