Ave virgo specialis stella maris orta nautis per quam viget rerum ordo pudico claudis utero illibata gignis partum illibata profers natum illibata et post partum praesentis catervae cantica suscipe benignissima
Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque memor esto saeculi et totius salutis oratrix intercede et per te oramus te pro nostris pia delictis ac multimodis simul nequitus qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis
Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Virgo es sacra o genitrix Maria stella maris et fulgida | Te famina olim jam vatum dixerant venturam | Ex Jesse egressa radice puerpera Dominum paritura | Nec non et regia Davidis prosapia fulgens ut sol et luna | Hodie te virgo benigna caelorum reboat agmina mundo natum | Atque tellus rite globosa omnium recinunt laudiflua cantica | Quae polorum viscera sacra regem gestans in tua | Ante partum virgo refulgens et post partem integra | Tu nostra laxa vincula dira o regina virginum lucerna | Pro nobis roga filium alta Deum pium sedulo sub astris | Ut suos famulos conservet protegat ac foveat | Donando misertus caelorum regna semper praeclara per saecula cuncta | Atque eo carmina modulemur sacra in gloria | Gaudentes aeterna diu viventes ac jucundantes per tempora longa Amen
O decus virginitatis virgo sola mater innupta sola virgo ante partum virgo in partu virgo post partum mater Christi templum dei domini sponsa mundi domina et caeli regina
Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti alleluia