Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit...
Quam dulcia sunt eloquia tua virgo dei genetrix favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit
Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cuius laeta...
Qui non audierit prophetam istam aeterna peribit morte | Verba nam vitae sunt in ore ejus aeterno condita sale | Et in labiis ejus favus distillans dulcedinem sapientiae | Hic est mediator dei et...