Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant...
Beata nimium et deo nostro grata societas inter quos nec primus alter potuit esse nec tertius sed trinitatem confitentes trino meruerunt decorari martyrio
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti...
Hodie illuxit nobis laetus dies in quo summi regis senatores apostolorum principes Petrus et Paulus ad supernam angelorum curiam alter cruce alter gladio pervenere quapropter laeto ore dicamus omnes...
Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis