Omnes nos in unitate fidei congregati unanimes magnificemus deum nostrum laudibus pro meritis sacrosanctae Margaritae virginis ut quod illius hodie sollempnia recolimus apud te Jesu Christe adjuvemur ejus patrociniis
Blandina fortis adolescentia cum a primo mane ad vesperam torqueretur in ipsa confessione vires resumebat dicens christiana sum et nihil apud nos mali geritur