O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede
O beate Antoni Lusitaniae proles splendor et nova lux Italiae nobile paduanae urbis depositum puritate virgo desiderio martyr confessor admirabilis intercede pro nobis
Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam
O quam pretiosa est Christi virgo Margarita quae tantas poenas superasti diabolum conculcasti draconem interfecisti Christum dilexisti intercede pro nobis