Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur |...
Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus...
Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis...
Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis |...
Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli...
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti femina Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro omnibus nobis
Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi