Genre: 
Full text: 
Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen
Feast: 
Fulltext source: 
P-Ln L.C. 258