Paulae | Cantus Index for Office and Mass

Paulae

Paulae

Paula, Widow

Feast date: 
Jan.26
Day: 
26
Month: 
1
Feast code: 
14012610

Chants related to the feast

Displaying 1 - 41 of 41 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100007

Adoremus Christum regem qui aeterna sanctam Paulam coronavit gloria I Paulae

200179

Affligendum corpus quod multis vacavit deliciis longus risus perpeti compensandus est fletu A Paulae

201419

Dum crebrius moneretur ut parceret oculis et eos servaret lectioni aiebat turpanda est facies quam contra dei praeceptum saepe depinxi A Paulae

202133

Nihil pallor in facie mutaverat sed ita quaedam dignitas ora repleverat ut eam non putares mortuam sed dormientem A Paulae

202337

Illa tamen siccos oculos tenebat ad caelum pietatem in filios pietate in deum superans A Paulae

202717

Jam navis in altum trahebatur et parvus Toxotius manus tendebat in littore et ruffina jam nubilis ut suas exspectaret nuptias tacens fletibus obsecrabat A Paulae

203239

Nesciens se matrem ut Christi probaret ancillam amorem filiorum majori Christi amore contempsit A Paulae

203905

Potens quondam divitiis se exheredavit ut hereditatem inveniret in caelo pauper Christi effecta A Paulae

203944

Praetulit Romae Bethleem et auro tecta fulgentia informis luti vilitate commutavit A Paulae

203953

Pretiosa serica asperitate cilicii commutanda quae saeculo placui nunc Christo placere desidero A Paulae

204572

Secura esto Eustochium magna hereditate ditata es pars tua dominus et quo magis gaudeas mater tua longo martyrio coronata est A Paulae

204736

Spiritus defecerat animaque erumpere gestiens ipsum stridorem quo vita finitur in laudes domini vertebat A Paulae

204951

Translata praesulum manibus juxta specum salvatoris est posita tota ad funus ejus Palaestinarum urbium turba convenit A Paulae

205095

Vale sancta Paula multa prosequenda laude cultores tuos tuis apud deum precibus juva fides tua et opera Christo te sociant praesens facilius impetrabis A Paulae

205109

Venerabilis Paula nobilis genere sed nobilior sanctitate enituit A Paulae

205197

Viduae et pauperes in exemplum Dorcadis vestes ab ea praebitas ostendebant et omnes matrem se perdidisse clamabant A Paulae

205263

Virgo Eustochium a matre abstrahi non poterat haerere vultui totum corpus amplexari se cum matre velle sepeliri A Paulae

600513

Curiose Christi pauperes tota urbe perquirens damnum putabat si quisquam debilis cibo alterius sustentaretur R Paulae

600513a

Exspoliabat filios et majorem se illis hereditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur V Paulae

600678

Dum sentiret prudentissima feminam adesse mortem et solum animae teporem in sancto pectore palpitare istum versiculum susurrabat R Paulae

600678a

Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae V Paulae

601190

Ingressa Christi sepulcrum osculabatur lapidem quem ab ostio sepulcri amoverat angelus et ipsum corporis locum in quo dominus jacuerat quasi sitiens desideratas aquas fidei ore lambebat R Paulae

601190a

Quid ibi lacrimarum quid doloris effuderit testis est dominus quem rogabat V Paulae

601207

Inter doloris aculeos quos mira patientia sustinebat quasi apertos sibi caelos aspiceret loquebatur R Paulae

601207a

Quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam V Paulae

601486

Nesciebat se matrem ut Christi probaret ancillam et amorem filiorum majore in deum amore contemnens in solam Eustochium quae comes erat quiescebat R Paulae

601486a

Aversos tenebat oculos ne videret quos sine tormento videre non poterat V Paulae

601523

O admirabilem feminam quae Romae praetulit Bethleem et auro fulgentia tecta informis luti vilitate commutavit R Paulae

601523a

Omnes suos pauperes pauperior ipsa dimisit pro Christo pauper effecta V Paulae

601760

Paula ardentior fide toto animo salvatori jungebatur et paupererm dominum pauper spiritu sequebatur reddens ei quod acceperat pro ipso pauper affecta R Paulae

601760a

Exheredavit se in terra ut hereditatem inveniret in caelo V Paulae

602063

Sancta Paula Gracchorum stirps Pauli haeres nobilis erat genere sed multo nobilior sanctitate R Paulae

602063a

Potens quondam divitiis nunc Christi paupertate insignior V Paulae

602207

Sicut inter multas gemmas pretiosa gemma micat et jubar solis parvos stellarum igniculos obscurat ita cunctorum virtutes et potentiam sua humilitate superavit R Paulae

602207a

Quanto se dejiciebat tanto magis a Christo sublevabatur V Paulae

602229

Spiritus defecerat et anhelabat in mortem et anima erumpere gestiens ipsum stridorem quo mortalium vita finitur in laudes domini salvatoris convertebat R Paulae

602229a

Digitumque ad os tenens crucis signum pingebat in labiis V Paulae

a06422

Haec loca sancta tanto ardore ac studio circuivit ut nisi ad reliqua festinaret a primis non posset abduci R Paulae

a06422a

Prostrata ante crucem quasi pendentem domini cerneret adorabat V Paulae

a07732

Nunc laudes resonent cordibus intimis et sacris modulis jungite gaudia insigni meritis inclyto honoribus Paulae plaudite nomini I Paulae Romuleis colibus edite Paulae judaicis finibus abdite Paulaeque Hesperiis cetibus inclytae orbis plaudite cardines I Nato conspicuis orta parentibus fulgens Eustochii sidere at a colis Bethlaeis patrio clarior extitit jungens lumina lumini I Ventis acta ruunt carbasa protinus miscetur gemitus quam lacrimabilis clamant o genitrix dulcia pignora torquent viscera fletibus I Sed siccis oculis aequora navigas disrumpens geniti vincula sanguinis senarum superant flumina gratiae fluctus fluctibus opprimis I Te rerum genitor poscimus annue summum quem dominum seacula praedicant Paulaeque irradiat pectore caelitus lux nobis tua fulgeat I Amen H Paulae

a07733

Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen H Paulae