Full text:
Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas
Genre:
Feast:
Fulltext source:
E-Bbc Ms. 1805
- Log in to post comments