| 920008 PS | In finem pro torcularibus psalmus David | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos | Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem | Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti | Quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum | Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum | Et constituisti eum super opera manuum tuarum | Omnia subjecisti sub pedibus ejus oves et boves universas insuper et pecora campi | Volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra |
| 008062.2 W | Exaltare super caelos deus R. Et super omnem terram gloria tua alleluia |
| g01260a OfV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| a00177 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exsilit aruis spondens agricolae vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmine clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra teguntur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomet absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |
| g00626a GrV | Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| g01174a GrV | Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| g00569a InV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| 920056 PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem cum fugeret a facie Saul in speluncam | Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas | Clamabo ad deum altissimum deum qui benefecit mihi | Misit de caelo et liberavit me dedit in opprobrium conculcantes me misit deus misericordiam suam et veritatem suam | Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus | Exaltare super caelos deus et in omnem terram gloria tua | Laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psalmum dicam tibi in gentibus | Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua |
| 006680a V | Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
| g00577a CmV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |