Full text:
Festinemus ingredi in illam requiem ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis aexemplum vivus est enim dei sermo et eficax et penetrabilior omni gladio accipiti et pertigens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque ac medularum et distretor cogitationum et intentionum cordis et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt ejus ad quem nobis sermo habentes autem pontificem magnum qui penetravit caelos Jesu filium dei teneamus confessionem
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
F- Pn Rés 967 f. 21r
- Log in to post comments