Full text:
Ave maris stella dei mater alma
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-SOL Fragmento 127 f. 1r
- Log in to post comments
| 008272:01 HV | Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta |
| ah08092 Sq | Ave maris stella dei mater alma porta spei |
| 008272 H | Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mites nos culpis solutos mitis fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| ah55072 Sq | Hodierne lux diei celebris in matris Dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto corde ore voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri thorum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens ortus austro flante porta clausa post et ante via maris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve splendor firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mater maris stella ne involuat nos procella et tempestas obvia Amen dicant omnia |
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| ah08068 Sq | Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere |
| 001356 A | Alma redemptoris mater quae pervia caeli porta manes et stella maris succurre cadenti surgere qui curat populo tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem virgo prius ac posterius Gabrielis ab ore sumens illud ave peccatorum miserere |
| ah08071 Sq | O Maria mater pia stella maris fulgida | Mater alma Dei sponsa summi regis filia | .. |
| a00898 H | Ave caeli janua stella maris lucida virgo sacratissima dei mater inclyta Maria |