ah15068

Full text: 
Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Quam prudenter respondisti ecce sum ancella Christi hominem sed nescio | Sic serpentem contrivisti dei verbum implevisti genesis principio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio | Casti lilium pudoris virga Jesse flos odoris salvat puerperio | Nos damnavit dux erroris Adam Eva fons maeroris colubris ingenio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Rex triumphans in agone superato pharaone surrexit de proelio | Ab Aegypto pastor bone educ nos victo dracone ab ejus imperio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Clara nube ferebatur Galilaea mirabatur de tanto mysterio | Vox jucunda nuntiatur humanitas coronatur caeli throno regio | Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Caeli throno sublimata gemmis satis coronata paradisi solio | O Esther inthronizata pro nobis sis advocata coram rege filio | Ubi fructu ventris tui per te nobis detur frui in perenni gaudio | Fructus floris virginalis fructus vitae spiritalis fructus sine folio | Flos florum flos virginalis et fructus universalis salus et redemptio | Sic Zephyrus mittit rorem rore flora parit florem floris fit refultio | Flos ascendit in decorem flora sequitur odorem amoris suspirio | Ergo floris mater flora nos defende mortis hora finali supplicio
Genre: 
Usual feast: 
Fulltext source: 
D-Mbs Clm 19824
AH: 
vol. 15, no. 68
Notes: 

Odd stanzas correspond with ah24018E

Concordances in the Cantus Index network