|
Cum jucunditate sollemnitatem beatae Mariae celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum |
A |
De BMV |
C BEMVHRDFSL |
|
Hortus conclusus es soror mea hortus conclusus es fons signatus |
A |
De BMV |
|
|
Illaesa est mater virgo sancta quae talem portavit filium qui creavit omnia de sinu patris advenit in virginalem uterum annuntiante angelo et ipsa meruit portare deum et hominem |
A |
De BMV |
V |
|
Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi suavitatis |
A |
De BMV |
|
|
Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix |
A |
De BMV |
|
|
Gloria patri genitaeque proli ... |
V |
De BMV |
|
|
Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
H |
De BMV |
|
|
Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat |
HV |
De BMV |
|
|
Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
HV |
De BMV |
|
|
Regentem sine fine Christum (...) |
I |
De BMV |
|
|
Ave regina caelorum mater regis angelorum funde preces ad filium pro salute fidelium |
A |
De BMV |
|
|
Ego comparabilis verno rosae flosculo ad amandum habilis per osculetur osculo me dulcis oris sui nam pulchra sum ut fui |
AV |
De BMV |
|
|
Ejus sub umbraculo sedi quem desidero amoris signaculo dilectus quem cum videro cor meum sic consignat ut gena rosam gignat |
AV |
De BMV |
|
|
Surgat ad me veniat praeelectus milium amplexu me leniat pudoris sumat lilium quod sibi soli servo sub castitatis nervo |
AV |
De BMV |
|
|
Rogamus te virgo virginum (...) |
A |
De BMV |
|
|
In honorem vius virginis (...) |
A |
De BMV |
|
|
Gaude dei virgo immaculata (...) |
A |
De BMV |
|
|
Pulchrior aurora rutilo plus (...) |
A |
De BMV |
|
|
Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse Aaron amigdalum mundi tolle scandalum tu es area compluta caelesti rore imbuta sico tamen vellere tu nos in hoc carcere solare propitia dei plena gratis o sponsa dei electa esto nobis via recta ad aeterna gaudia ubi pax et gloria et nos semper aure pia dulcis exaudi Maria alleluia |
A |
De BMV |
|
|
Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata quae super poenis cunctis tui nati et aerumnis atque ejus infamiis et notorum absentia nec non culpae tuae gentis in immensum es afflicta ne similia sint nobis modo quaecunque noxia merito tui doloris da optata remedia |
A |
De BMV |
|
|
Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata causam nostrae paupertatis co- deo -- -ne et veniam de peccatis servis nos optime(?) |
A |
De BMV |
|
|
O virgo flos virginem o vere (...) |
A |
De BMV |
|
|
Recordare virgo mater dum steteris in conspectu dei ut loquaris pro nobis bona et ut avertat indignationem suam |
Of |
De BMV |
|
|
Recordare virgo mater dum steteris in conspectu domini ut loquaris pro nobis bonum et ut avertas indignationem suam ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gratia suscipe pia virgo Maria a nobis
|
Of |
De BMV |
|
|
Ante thronum trinitatis (...) |
Of |
De BMV |
|
|
Virgo dei genetrix quem totus (...) |
GrV |
De BMV |
|
|
Alleluia Per te dei genetrix nobis est vita perdita data quae de caelo suscepisti prolem et mundo genuisti salvatorem |
Al |
De BMV |
|
|
Alleluia sancta dei genetrix virgo Maria intercede pro nobis alleluia alleluia |
Al |
De BMV |
|
|
Alleluia Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum deum nostrum |
Al |
De BMV |
|
|
Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris dos amoris ros dulcoris o Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris fer nobis auxilium ne demergat sed abstergat prorsus labem criminum sidus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecare virgo tuum filium o Maria omni plena gratia |
Al |
De BMV |
|
|
Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia |
Al |
De BMV |
|
|
Ave nostrae spes salutis et (...) |
Sq |
De BMV |
|
|
Mariae praeconio serviat cum (...) |
Sq |
De BMV |
|
|
Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra ianua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA |
Tp |
De BMV |
|
|
Beata mater et intacta virgo (...) |
R |
De BMV |
|
|
Ora pro nobis ad dominum quem (...) |
V |
De BMV |
|
|
Benedicta tu inter mulieres (...) |
R |
De BMV |
|
|
Ave Maria gratia plena (...) |
V |
De BMV |
|
|
Ora pro clero subveni pro populo intercede pro devoto femineo sexu sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam commemorationem |
V |
De BMV |
|
|
Mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris |
V |
De BMV |
|
|
Salve Maria gemma pudicitiae de qua mundo illuxit sol justitiae salve pia mater christianorum succurre filiis ad filium regem angelorum |
R |
De BMV |
|
|
Quia tu es solamen desolatorum spes et mater benigna orphanorum |
V |
De BMV |
|
|
Spes desperatis fons magnifice pietatis virgineo flore pollens cum matris honore flos inter spinas notras sustolle ruinas |
R |
De BMV |
|
|
Quia tu es solamen (...) |
V |
De BMV |
|
|
Salve mater salvatoris vas electum nos honoris vas caelestis gratiae |
R |
De BMV |
|
|
Placa nobis solem verum |
V |
De BMV |
|
|
Salus mundi porta caeli (...) |
R |
De BMV |
|
|
O clemens o pia o dulcis (...) |
V |
De BMV |
|
|
O regina mundi scala caeli (...) |
R |
De BMV |
|
|
Mater misericordiae (...) |
V |
De BMV |
|
|
Surge beatissima virgo (...) |
R |
De BMV |
|
|
Virgo gloriosissimae vora (...) |
V |
De BMV |
|
|
Justi celebres olim fuerunt (...) |
R |
De BMV |
|
|
Ave mater amibilis salve (...) |
V |
De BMV |
|
|
Honor pudicitiae matri regis (...) |
R |
De BMV |
|
|
Posce lapsis scelere aculpa (...) |
V |
De BMV |
|
|
-- florens rosa mater domini (...) |
[M] |
De BMV |
|
|
Ave verum corpus natum de (...) |
[M] |
De BMV |
|
|
Ad portum vitae redeuntes ecce venite stella maris radiat hanc revs aspiciat |
I |
De BMV |
|
|
Immaculata mansio effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta Maria |
A |
De BMV |
|
|
Ecce novum tibi melos renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta Maria |
A |
De BMV |
|
|
Per te lugens in tenebris splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus |
A |
De BMV |
|
|
O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas |
A |
De BMV |
|
|
O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli |
A |
De BMV |
|
|
Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus |
AV |
De BMV |
|
|
Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria |
A |
De BMV |
|
|
Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine |
A |
De BMV |
|
|
Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te
|
A |
De BMV |
|
|
Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu |
A |
De BMV |
|
|
O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit |
A |
De BMV |
|
|
Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei
|
R |
De BMV |
|
|
O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti quem inspiravit |
V |
De BMV |
|
|
O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria |
R |
De BMV |
|
|
O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient
|
V |
De BMV |
|
|
O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit |
R |
De BMV |
|
|
Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit |
V |
De BMV |
|
|
O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit |
R |
De BMV |
|
|
Unde dulce germen quod filius ipsius est per clausuram mentis ejus paradisum aperuit |
V |
De BMV |
|
|
Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen |
H |
De BMV |
|
|
Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria |
A |
De BMV |
|
|
O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos |
A |
De BMV |
|
|
Ave caeli janua stella maris lucida virgo sacratissima dei mater inclyta Maria |
H |
De BMV |
|
|
Ave Maria gratia plena |
R |
De BMV |
|
|
Dominus tecum |
V |
De BMV |
|
|
Benedicta tu in mulieribus |
R |
De BMV |
|
|
Et benedictus fructus ventris tui |
V |
De BMV |
|
|
Trahe nos virgo imaculata post te curremus in odorem unguentorum tuorum |
A |
De BMV |
|
|
Vestimentum tuum candidum quasi nix et facies tua sicut sol |
A |
De BMV |
|
|
Ait dominus deus ad serpentem inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum alleluia |
A |
De BMV |
|
|
Benedicite Domino in opere suo quia induit Maríam vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit eam |
A |
De BMV |
|
|
Benedicta es tu virgo María a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram |
A |
De BMV |
|
|
Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia |
A |
De BMV |
|
|
Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
H |
De BMV |
|
|
Dixi ascendam in palmam et apprehendam fructum ejus et fructus ejus dulcis gutturi meo et erunt ubera tua sicut botri vineae guttur tuum super vinum optimum atque dignum dilecto meo ad potandum dentibusque illius ad ruminantium |
A |
De BMV |
|
|
Stella maris fulget mater dei ave |
R |
De BMV |
|
|
Tua virgo prece funda nos in pace |
V |
De BMV |
|
|
In honorem beatae Mariae virginis jubilemus domino |
I |
De BMV |
|
|
Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere |
Sq |
De BMV |
|
|
Te honorant superi matrem omnis gratiae | Ad te clamant miseri de valle miseriae | Audi preces terge fletus nos commenda filio | Ut nos tua prece suo collocet in solio O Maria |
Sq |
De BMV |
|
|
Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio |
Sq |
De BMV |
|