Full text:
Alleluia Hujus diei clara sollemnia | Flores martyrum reddunt celebria | Qua presbyter sanctus eximia Marcellinus fulsit constantia | Cum exorcista Petro socia passionis rutilans gloria | Harum rosarum purpura praesens vernat ecclesia | Praedulcique fraglantia felix redolet Gallia | Hora namque sui plantaria spirans Austri perflavit gratia | Cujus inde miti clementia fluxerunt aromata dulcia | Hinc martyrum virtus egregia fragravit sicut mirrae copia | Quorum effloruit victoria ut arbor palmae flecti nescia | Grossos suos tulit ficulnea mala germinaverunt punica | Dedit flores fructusque vinea odorem fudit nardus pistica | Hi sunt qui Deo placens hostia si tradiderunt ad supplicia | Laveruntque vestimenta sua in sanguine agni vernantia | Cum hysopo cedrum offerentes atque cocci bistincti stamina | Roboravit istos fides et spes ardentes caritate gemina | Nam beauts Petrus exorcista dum signorum coruscat gratia | Cum sponsa credit et familia Artemius sanata filia | Marcellinus presbyter lavacra populis confert salutaria | Huic tormenta martyres varia perferunt sereni saevitia | Quibus decollatis ad gaudia feruntur animae caelestia | Nobis ergo Christi clementia per horum succurat suffragia
Genre:
Feast:
Fulltext source:
F-CA : MS 0061 (62)
AH volume:
44
AH item number:
217
Notes:
According to AH 44 p. 195 the ms Cam 61 is the only source.
- Log in to post comments