|
Adest homo dei Petrus exorcista tenens triumphum sanctae crucis in manu sua |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Apparuit angelus domini Marcellino presbytero oranti nudo et induit eum vestimentis suis et dixit ei sequere me ubi Petrus erat exorcista alleluia |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Arthemi si credideris in unigenitum filium dei vivi salvabitur filia tua |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Candida dixit ad Arthemium si factum fuerit quod mihi asseris quis dubitet verum deum esse Christum |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Exclamavit Arthemius vere deus unus est per quem daemonia ejiciuntur |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Petrus exorcista dixit ad Arthemium tu crede in deum vivum dominum Jesum Christum |
A |
Marcellini, Petri |
C EMV |
|
Tu crede in Christo et videbis opera domini |
A |
Marcellini, Petri |
C V |
|
Animae sanctorum martyrum Marcellum et Petri de corporibus sacris exeuntes visae sunt quasi virgines auro et gemmis ornate splendidis vestibus indutae ad caelos per auras ferri gaudentes alleluia |
A |
Marcellini, Petri |
|
|
Petrus exorcista dixit ad (...) |
A |
Marcellini, Petri |
|
|
Sanctos dei martyres (...) |
A |
Marcellini, Petri |
|
|
Marcelinum atque Petrum dignos festi memoria cum laudibus magnificis magnificet ecclesia |
H |
Marcellini, Petri |
|
|
Marcelini atque Petri sanctorum natalitio congaudeat ecclesia mater festivo gaudio |
H |
Marcellini, Petri |
|
|
Alleluia Hujus diei clara sollemnia | Flores martyrum reddunt celebria | Qua presbyter sanctus eximia Marcellinus fulsit constantia | Cum exorcista Petro socia passionis rutilans gloria | Harum rosarum purpura praesens vernat ecclesia | Praedulcique fraglantia felix redolet Gallia | Hora namque sui plantaria spirans Austri perflavit gratia | Cujus inde miti clementia fluxerunt aromata dulcia | Hinc martyrum virtus egregia fragravit sicut mirrae copia | Quorum effloruit victoria ut arbor palmae flecti nescia | Grossos suos tulit ficulnea mala germinaverunt punica | Dedit flores fructusque vinea odorem fudit nardus pistica | Hi sunt qui Deo placens hostia si tradiderunt ad supplicia | Laveruntque vestimenta sua in sanguine agni vernantia | Cum hysopo cedrum offerentes atque cocci bistincti stamina | Roboravit istos fides et spes ardentes caritate gemina | Nam beauts Petrus exorcista dum signorum coruscat gratia | Cum sponsa credit et familia Artemius sanata filia | Marcellinus presbyter lavacra populis confert salutaria | Huic tormenta martyres varia perferunt sereni saevitia | Quibus decollatis ad gaudia feruntur animae caelestia | Nobis ergo Christi clementia per horum succurat suffragia |
Sq |
Marcellini, Petri |
|
|
Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae visi sunt oculis insipientium mori illi autem sunt in pace |
Cm |
Marcellini, Petri |
|
|
Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo |
CmV |
Marcellini, Petri |
|
|
Alleluia Justi in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum |
Al |
Marcellini, Petri |
|
|
Alleluia Sanctorum sicut aquilae juventus renovabitur florebunt sicut lilium in civitate domini |
Al |
Marcellini, Petri |
|
|
Alleluia Multae tribulationes justorum et de his omnibus liberavit eos dominus |
Al |
Marcellini, Petri |
|