Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa | Christum dominum esse digneris per aevum