Full text:
Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria
Genre:
Feast:
AH volume:
54
AH item number:
161
- Log in to post comments