Full text:
O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie
Genre:
Feast:
AH volume:
54
AH item number:
246
- Log in to post comments