ah54280

Full text: 
Salvatoris mater pia mundi hujus spes Maria ave plena gratia | Porta caeli templum Dei maris portus ad quem rei currunt cum fiducia | Summi regis sponsa digna cunctis clemens et benigna operum suffragio | Caecis lumen claudis via nudis Martha et Maria mentis desiderio | Inter spinas flos fuisti sic flos flori patuisti pietatis gratia | Verbum verbo concepisti regem regum peperisti virgo viri nescia | Regi nato adhaesisti quem lactasti et pavisti more matris debito | Quae conjuncta nunc eidem es regina facta pridem operum pro merito | Reis ergo fac regina apud regem ut ruina relaxetur debita | Et regnare fac renatos a reatu expurgatos pietate solita
Genre: 
AH volume: 
54
AH item number: 
280

Concordances in the Cantus Index network