ah55006

Full text: 
Plausu chorus laetabundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox praecessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quos designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Supra caelos dum conscendit sinu patris deprehendit natum ante saecula | Os humanum est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova Christus hostia | Ara crucis mansuetus his mactatur sic et vetus transit observantia | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | His quadrigis deportatur mundo deus sublimatur istis archa vectibus | Paradisi haec fluenta nova fluunt sacramenta quae irrorant gentibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Glorietur in hac domo qua beatus vivit homo deo junctus homini
Genre: 
AH volume: 
55
AH item number: 
6

Concordances in the Cantus Index network