ah55037:11.1
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to ah55037
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| ah55037 | Sq | Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia |
| ah55037:01 | SqV | Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua |
| ah55037:02 | SqV | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie |
| ah55037:03 | SqV | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum |
| ah55037:04 | SqV | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere |
| ah55037:05 | SqV | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium |
| ah55037:06 | SqV | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia |
| ah55037:07 | SqV | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium |
| ah55037:08 | SqV | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici |
| ah55037:09 | SqV | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt |
| ah55037:10 | SqV | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine |
| ah55037:11 | SqV | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria |
| ah55037:11.1 | SqV | Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernit in gloria |
| ah55037:11a | Sq | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia |
| ah55037:11a.1 | Sq | Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernit in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsius suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia |
| ah55037:12 | SqV | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum |
| ah55037:13 | SqV | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia |