Full text:
Gaude Sion et laetare voce voto jucundare sollemni laetitia | Tuus Thomas trucidatur pro te Christe immolatur salutaris hostia | Archipraesul et legatus fuit Thomas consecratus nullo tamquam est elatus honoris fastigio | Dispensator summi regis et divinae doctor legis pro tutela sui gregis trusus est exsilio | Telo certans pastorali ense cinctus spiritali triumphare meruit | Hic pro dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit | Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat Cantia | Versa vice plausu miro exsultavit tanto viro senonensis Gallia | Quo absente infirmatur infirmata perturbatur perturbatur conculcatur libertas ecclesiae | Sic nos pastor reliquisti te configiens cruci Christi nec a vero recessisti tramite justitiae | Quondam coetu curiali primus eras et regali militans palatio | Plebis aura favorali et ut mos est temporali plaudebas praeconio | Consequenter es mutatus praesulatu sublimatus novus homo reparatus felici commercio | Ex adverso ascendisti et te murum objecisti caput tuum obtulisti Christi sacrificio | Carnis tuae morte spreta triumphalis es athleta palma tibi datur laeta quod testantur insueta miranda miracula | Per te visus caecis datur claudis gressus instauratur paralysis effugatur vetus hostis propulsatur et peccati macula | Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostrae doma precum efficacia | Ut in Christo vera vite radicati verae vitae capiamus praemia
Genre:
Feast:
AH volume:
55
AH item number:
328
- Log in to post comments