Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem qui renovavit monumenta patrum priorum tunc composuit hunc libellum musicae artis scholae cantorum anni circulo eia dic domne eia
Canticum graduum Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem | Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum | Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini | Quia illic sederunt sedes in judicio sedes super domum David | Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te | Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | Propter domum domini dei nostri quaesivi bona tibi