g00623

Full text: 
Jubilate deo universa terra jubilate deo universa terra psalmum dicite nomini ejus venite et audite et narrabo vobis omnes qui timetis deum quanta fecit dominus animae meae alleluia
Genre: 
Fulltext source: 
Graduale Romanum

Comments

Thu, 30/04/2020 - 12:29pm Franco Ackermans

g00623 we need a g00623.1 for the version without the alleluia at the end.
When used on the 2. Sunday after Epiphania: Grenoble 84, 18010, Sarum.
The meae before the alleluia ends on re (= finalis) too. Some mss (Bv34, Albi, Yrieix) emphasize this cadenza. As if to say?: you could stop here and not attach the alleluia...

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 7 of 7
Cantus ID Genre Full textsort descending
g00623.Tp7 Tp Cur reticendo silescit lingua factoris gesta tuba praeclara quem adorant agmina beatorum jucunda inter florigera castra regis aeterni repleta aromata quo fulgente lilia aetheris in culmina ipsa quoque resonat organa plurima ac genera quae vix fantur labia mea
g00623.Tp8 Tp Labia mea laudabunt te in vita mea tuum est enim regnum et potestas te namque tremunt angeli et potestates et principes et omne vulgus saeculi et omnes terrae regimen tenentes et nos quos ad imaginem tuam condidisti et idcirco proclamat psalmista
g00623.Tp1 Tp Labia nostra laudent Christum salvatorem nostrum regem aeternum quem laudat sol luna stellae polus unda tellus quem gemit infelix Tartarus omnes ipsum adoremus glorificemus deprecemur ut ipse dignetur solvere nos a peccatis nostris ipsi soli domino cum patre et filio spiritui simul sancto gloria et imperium nunc et in saeculorum saecula
g00623.Tp3 Tp Labia sacra moderata summi patris dextra ab illo facti eo sine numquam sonantia illi accepta quia hunc extra nulla creatura ex eodem sunt nam cuncti in ipso constant adhunc recurrunt laeta sine fine mensura capiat postulo qui sibi fusa devota precata laudantia semper labia mea
g00623.Tp6 Tp Laudes devotas tibi dico meo domino altissimo et jubilo melos ore cano proprio quem totus orbis adorat et veretur et honorat glorificatque cui caeli virtutes cherubin et seraphin laudes canunt in excelso vere multas et ego minimus per labia
g00623.Tp4 Tp Offerte concede tuo iam populo illius solus salvator et redemptor quosque sevo exemisti domino cruore fuso hos summe tuo gubernandos imperio qui alto celo solo et herebo preissimo et mundos toto corpore et animo sacia tuo saluberrimo convivio se ipsos ut deo et domino suo offerant tibi
g00623.Tp2 Tp Omnes gentes quas creasti domine | Laudis tibi ferant vota sedulae | Et medullata persolvant caritatis sanctae munera | Incensum arietum cum bobus et hircis | Scilicet ductor doctor et peccatorum hostia tibi reddatur | Qui non solum suscipis justos sed et vocas prolapsos | Fructus dignos facientes deprecor te deus ut hostiam me quoque