Full text:
Dicit Jesus discipulis suis
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-VI Fragmento V/2 f. 3r
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g00808 | Cm | Hoc corpus quod pro vobis tradetur hic calix novi testamenti est in meo sanguine dicit dominus hoc facite quotiescumque sumitis in meam commemorationem |
| g00808a | CmV | Judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me |
| g00808b | CmV | Accepit Jesus panem gratias egit et dedit discipulis suis dicens |
| g00808c | CmR | Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum |
| g00808d | CmV | Cenantibus autem accepit Jesus panem benedixit ac fregit dedit discipulis suis |
| g00808e | CmR | Et introibo (...) |
| g00808f | CmV | Quoniam dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem benedixit fregit deditque discipulis suis dicens |
| g00808g | CmV | Quare me repulisti quare tristis incedo dum affligit me inimicus |
| g00808h | CmV | Dicit Jesus discipulis suis |
| 002044 A | Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia |
| g00624 Cm | Dicit dominus implete hydrias aqua et ferte architriclino cum gustasset architriclinus aquam vinum factam dicit sponso servasti vinum bonum usque adhuc hoc signum fecit Jesus primum coram discipulis suis |
| 002199 A | Dicit Jesus discipulis suis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
| 004454 A | Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam |
| 600338 R | Cenantibus illis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipe et comedite hoc est corpus meum |
| g00920 Cm | Dominus Jesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quid fecerim vobis ego dominus et magister exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis |
| h00121a RSV | Dominus Jesus Christus locutus est discipulis suis dicens vigilate et orate ne intretis in temptatione |
| h00368 RS | Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis alleluia |
| h00410 SCR | Locutus est dominus Jesus discipulis suis amen dico vobis qui crediderit in me opera quae ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad patrem vado alleluia |
| ah53036 Sq | Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori trinitati tonanti |