- Log in to post comments
| 205043ak AV | Saecula per infinita saeculorum amen |
| 006411zc V | Sic venerande trinitati decus honor virtus ac potestas caelo et in terra atque mari per infinita saecula patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |
| a03004 H | Te centies mille legionum angeli concentu plaudunt et canora jubilant Christe Jesu alpha et omega omnipotens sepultus olim et vivens in saecula testis fidelis et verum principium | Qui mundi hujus dejecisti principem redimens orbem tuo almo sanguine sanctus et verus genitus ingeniti reserans clausum et apertum obstruens faciens deo regni sacerdotium | Tu verus agnus solus sine macula qui dextram patris collocatus solio solus egressus ab arce dominica similis Jaspis et sardino lapidi iris per gyrum smaragdum circuit | Tu dei pignus hominisque filius septies librum signatum signaculis solvere signa dignior repertus es agnus occisus septem pollens cornibus septeno fulgens et lumine flammeo | E throno produnt fulgura tonitrua septem ardentes ante thronum lampades septem ubique missi dei spiritus septem stellae micant agni dextera septem cui astant candelabra aurea | Sedentes circum quater seni primates amicti cuncti niveis cycladibus et laureatis diademata aureis aureas vehunt phialas aromatum aureis psallunt modulis et citharis | Stat ante thronum nitens mare vitreum bis bini fores item animalia homo per genus leo voce perstrepet juvencus ore promet sacerdotium petens ad astra more volans aquilae | Quattuor formis senis alis singulis ante et retro cuncta plena oculis vigiles semper dormiendi nescii vicissim sanctas ter clamantes jugiter illi qui erat est et qui venturus est | Gloria patri laus sapientia agno sedenti supra thronum in caelis cum patre regnat et cum sancto spiritu conexa simul tribus una deitas per infinita saeculorum saeculis | Amen |
| a02171 H | Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera | Virtute fulgens nobilis jejuniis vigiliis domabat corpus jejuniis ne fedaretur vitiis | Hic praesul Christi nobilis pro sanctitate meritis quibus illum exornaverat caelistis regis gratia | Ad esto praesul inclyte precesque nostras suscipe offerque summo praesuli preces devotas populi | Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu semper sit per infinita saeculorum saecula amen |
| ah53241 Sq | Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia |
| a01939 H | Fallacis undas saeculi mundique fugit retia ducente Christi spiritu primis ab annis Didacus | Deserta dum petit loca corpusque castigat suum perfundit illum largius caelestis imber gratiae | Sublime mox scandit jugum Francisci iter per arduum et sancta per vestigia seque arctius ligat deo | Immunda quidquid appetit miratur et quidquid caro calcat relinquit negligit lucretur ut Christum sibi | Jesu tibi sit gloria qui magna solus efficis cum patre et almo spiritu per saeculorum saecula | Amen |
| a03392 H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| a06882 H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen |
| h04516 VRS | Si ascendero in lectum strati mei memores tu mei domine | Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem aut requiem temporibus meis memores tu mei domine | Donec inveniam locum domino tabernaculum deo Jacob memores tu mei domine | Gloria et honor patri et filio et spiritu sancto memores tu mei domine | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen memores tu mei domine | Si ascendero in lectum stratus mei memores tu mei domine | Te precor domine auctor lucis et diei ne derelinquas me sed memores tu mei | Per diem salvasti nos domine et nocte custodi no Jesu Christe |