| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g01106 | In | Repleatur os meum laude tua alleluia ut possim cantare alleluia gaudebunt labia mea dum cantavero tibi alleluia alleluia |
| g01106a | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me |
| g01106a.1 | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me et eripe me |
| g01106b | InR | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias |
| g01106c | InV | Deus in te speravi* |
| g01215c CmV | Deus in te speravi* |
| h03229 PSLD | Deus caeli perfucat te alleluia et praestet mihi ut audiam te et videam alleluia vade in pace alleluia alleluia |
| g03377 In | Dirige me domine in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die |
| h03550b ANTV | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| ah40368 Sq | Diem celebremus virginis die eya | Per quam deus tot miracula fecerat quae tendunt in infinita | Sed quamvis sunt haec inormia proferamus tamen illius aliqua | In primis Liubilam reddidit sanam quae podagra longe jacet per tempora | Leibolfo sedula aufert scabella et per quina hunc reparat dispendia | Morte tenta quaedam puella virginis per verba vitae est reddita | Sensit Gaila hoc in textura Waldpurgis si festa essent colenda | Quid tu Tyura tardas misella cur non reddis ei Xenia | Quae te aegram erexit sanam quae dives Encletica | Sed quis expediat omnia cum sint mille milia | Quae Christus egerat fortia Waldpurgis per merita | Seu debilis natura seu fuerit fortuna coepit naturalia usui apta | Languoribus gravata membra fert qui sana et quod salus est summa ponit delicta | En quid plurima quae quis rogat sensit adepta | Laetus et propria cernit quisque sospes limina | O summi Waldpurga regis amica o placitura castitatis gemma | O virgo quae audis veni electa veni Christi sponsa accipe porisma | Sualaveldis tu digneris interesse placata | Virgunculas tibi datas atque Christo commenda | Adducantur illi et ora |
| h03658 ANT | Libera me domine de ore leonis et de manu canis eripe animam meam ut narrem nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te domine deus meus |
| a02559b AV | Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu |
| h04029a ANTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terram |
| g01206a InV | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te |
| ah47040 Ky | Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison |