Omnia quae fecisti nobis domine in vero judicio fecisti quia peccavimus tibi et mandatis tuis non obedivimus sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae
Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum aufer a plebe tua opprobrium et contemptum quia mandata tua non sumus obliti domine