Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo
Justus virginitate clarus ut palma Joannes ornatus pudicitia floruit et ideo sicut cedrus paradisi nectare irrigatus undique modo plene eructavit arcana theoriae quae angeli vix valent percipere quapropter ejus honore gaudet proles ecclesiae quae doctrina ejus multiplicabitur
JUSTUS ac pietate plenus UT PALMA martyr Stephanus FLORET martyrum premiis ET SICUT cedrus speciosa Libani exaltatus preminet horum turmis qui pro suis inimicis Dominum caritate preditus exoravit unde centenis fructibus fretus opimis actibus regis caelestis MULTIPLICABITUR
Felix floridae palmae assimilabitur justus altior cedris omnibus ex meritis suis vivit in laude Dei cottidie sanctum istum nobis ut conterat oramus insidiantes ALLELUIA JUSTUS UT PALMA FLOREBIT || ET SICUT liliorum candor | In gloria splendebit coram Christo beato | Et ceu rosarum pulchritudo rutilabit in magno decore | Et sicut arbor odora | Quae vocitatur nomine CAEDRUS