Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra
Audite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi libanus in odorem suavitatis abete | Florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et con laudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentia et confitemini illi in voce labiorum vestrorum | In canticis labiorum et citharas et sic dicetis in confessionem opera domini universa bona valde
Audite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi libanus in odorem suavitatis abete | Florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et con laudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentia et confitemini illi in voce labiorum suorum | In canticis labiorum et citharas et sic dicens in confessionem opera domini universa bona valde