Full text:
Domine exaudi orationem meum et clamor meus ad te veniat
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
D-Mbs : Clm 03005
Notes:
No full text in the ms. Ps 101, 2
- Log in to post comments
No full text in the ms. Ps 101, 2
| 920101 PS | Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |
| g01219 Al | Alleluia Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| 600485a V | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| a02421 W | Domine exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat |
| g00488a.1 InV | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| g00876 Tc | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| 006197b V | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| g00883a.1 CmV | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| 920054 PS | In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine |
| g02730 Gr | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |