| ah44252 Sq | Ecce pulchra canorum resultet voce alleluia Intimans requiem sanctorum inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans caterva Sancte sancte sancte Deus laude proclamata aeterna | Sedibus ter quaternis apostolorum sedet contio fulgida tribus et linguas judicatura Martyrum inde sacra legio coronata caelesti praeminet clarissimum decus in curia | Hi sunt milites qui mundi superarunt regna Atque mitia fecerunt immitium corda | Honorum serta dantur sanctis digna qui vel prudentes perpetrarunt justa vel fide constantes spreverunt tormenta ergo habent caelestia regna Ubi perenni triumphant gloria atque dulcia depromunt cantica arte laudiflua voce dulciflua Regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude caelestium atque frequentaris in choro virginum alleluia dulcimode te decantant martyrum agmina Laus tibi sit semper Christe per omnia qui caelesti sanctos canentes cithara foves luce tui mira unde tibi proclamemus una | Da nobis aeterna caeli gaudia ubi cantemus omnes alleluia |
| g00599.Tp03 Tp | Laus tibi Christe super quem hodie spiritus sanctus in Jordane descendit et patris vox audita est ALLELUIA |
| g00558.Tp32a Tp | Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri eja laus tibi Christe Christe alleluia eja eja et eja |
| g00558.Tp32b Tp | Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri eja laus tibi Christe Christe alleluia eja |
| h03107 LDOF | Alleluia alleluia alleluia alleluia Laus tibi laus tibi laus tibi Jesu Christe |
| g00599.Tp11 Tp | Laus tibi Christe quia hodie cum magna luce apparuisti Domini eia ALLELUIA |
| g00556.Tp1 Tp | Alleluia Laus tibi Christe quia hodie cum magna luce descendisti domini eia alleluia |
| ah07116 Sq | Ecce pulchra canorum resonat voce alleluia | Intimans requiem civium inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans agmina | Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia | Sublimi in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia | Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara | Stolis candidis martyrum adornantur colla |Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella | Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna | In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum alleluia dulcimodo te decantant pudicum agmina | Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamantes una | Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia |
| 203439 A | O flos campi et lilium convallium Jesu Christe qui es sponsus et amator virginum quam jucundum interesse tuo semper conspectui quem laudantes prosequuntur virginales cunei ubi dulci resonat melodia virgo Ursula simul cum Thamaria frequenter ingeminat tibi Christe sit laus et gloria |
| 830018 H | Alleluia piis edite laudibus cives etherei psallite naviter alleluia perenne | Hinc vos perpetui luminis accola assumet resonans hymniferis choris alleluia perenne | Vos urbs eximia suscipiet dei quae laetis resonat cantibus excitat alleluia | Felici reditu gaudia summite reddentes domino glorificos melos alleluia | Almum sidere jam patriae decus victores capitis quo canor est jugis alleluia | Illic regis honor vocibus inclytis jucunda revoat carmina perpetim alleluia | Hoc fessis requies hoc civus et potus oblectans reduces austibus affluis alleluia | Nos te suavis sonis conditor affatim rerum carminibus laudeque pangimus alleluia | Te Christe celebrat gloria vocibus nostris omnipotens ac tibi dicimus alleluia perenne |