Ipse me coronavit qui per apostolum Petrum in custodia me confortavit pro eo quod jussa sum suspendi in equuleo propter fidem castitatis adjuva me domine deus meus in tortura mamillarum mearum
Humiliavit semetipsum dominus Jesus Christus usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen
Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen
Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...)
GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo bona valde BENEDICIMUS TE Moderantem caelos tellurem mare cum coaeterna pariter virtute ADORAMUS TE Quem superi tremunt ordines in sede majestatis resplendentes lumine divinitatis tuae regum rex o Domine GLORIFICAMUS TE Splendor qui candens vero de lumine carnis nube pro nostra tactus est salute imperans ubique GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
Christus pro nobis humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omnem nomen