Full text:
Dirige nos in veritate tua quia tu es deus salutaris noster
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
D-W : Cod Guelf Helmst 1008
- Log in to post comments
| g02437 TcV | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus |
| g00493a OfV | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| 006026c V | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die |
| g03377 In | Dirige me domine in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die |
| h00303a SNOV | Dirige me in veritate tua et doce me alleluia quia tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die |
| 920073 PS | Intellectus Asaph Ut quid deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | Et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | Exciderunt januas ejus in idipsum in securi et ascia dejecerunt eam | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra | Signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius | Usquequo deus improperabit inimicus irritat adversarius nomen tuum in finem | Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae | Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | Tu dirupisti fontes et torrentes tu siccasti fluvios Ethan | Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | Tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | Memor esto hujus inimicus improperavit domino et populus insipiens incitavit nomen tuum | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | Exsurge deus judica causam tuam memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper |
| 920089 PS | Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte | Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt | Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat | Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui | Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur | Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur | Quis novit potestatem irae tuae | Et prae timore tuo iram tuam dinumerare dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia | Convertere domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos | Repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris | Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala | Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum | Et sit splendor domini dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige |
| h04693 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum |
| h03700a ANTV | Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum |