g03484b

Full text: 
In ingressum domus atrii exaltantus parvuli et inter vestibulum et altare ab omnibus condecorantur in medio crepidinis vocibus attolluntur et in edibus regis commorantur fulgent in templo dei quasi arcus splendens in nebula gloriae et quasi flos rosarum in diebus verni quasi lilium fragrans in transitus aquarum et quasi tus redolens in diebus estatis quoniam in omnem congregationem istam sonus parvulorum resonat et in universum coetum timor dei clamitat date gloriam domino deo vero et in ipsius nomine gloriate stare facite cantores ante altare suum ut in sonos eorum dulces audiant modos et in verba suavissimos melos petite ab eo ut det vobis jucunditatem per dies sempiternos et misericordiam suam non auferat a vobis beatus homo qui amat sapientia dei et qui in bonis commoratur cottidiae usque in aeternum benedictus est quisquis fecerit velud parvuli ad omnia valevit quia lux dei est vestigium parvulorum
Genre: 
Fulltext source: 
E-L ms. 8 229v
Notes: 

Randel 458-10b

Concordances in the Cantus Index network