In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini
In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini
Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti
Cum cognovisset turba multa quia venit Jesus Jerosolymam ad diem festum tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo ut clarificetur filius hominis acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei cum gaudio magno