Christus pro nobis humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omnem nomen
In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris
In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum quia dominus factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris
GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
In nomine domini omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum quia dominus factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris
Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis
In nomine domini omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum quia dominus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris