Full text:
Margaretae collaudemus corde ore decantemus virtutum insignia | Rachel suum pascit gregem presens quaerit nomen legem raptus ad suspiria | Margareta sum vocata generose procreata Christi cultus dicitur | Carcer claudit gemma latet dum applaudit draco patet casto pede sternitur | Dum non cedit virgo exuitur virgis caedit tortor et vincitur | Virginea membra dilaniat et ignea lampas excoriat | Concha plena rubens gena cassatur percutitur | Porcis sita margarita hortus clausus spargitur | O quam fortis femina forcia certamina superat nec suspirat | O quam vilis praefectus moris mutat affectus quam tam amat trucidat | Miserere tuae pulchritudinis | Misereor divinae ymaginis | O quam firma fide profert intrepide verba deifica | O quam sunt lutei tyranni laquei dicta sophistica | Margarita tu diceris margaritis prae ceteris fragrans sicut lilium | Tu es vellus in area granum purum a palea florens flos convallium | Laudes ergo Margaretae personemus omnes laete voce clara | Orat scandens in superis omni hora pro miseris exorata | Ave virgo gratiosa patri tuo odiosa Christo sponsa dilecta | Ave fulgens margarita pulchra prudens et inclita morum gemma electa | Felix quae tot milia traxit per martyria ad choros sanctorum | Hora mortis exoret ut salventur imploret memoris agonum | O columba humilis o aquila nobilis o columna stabilis morte ruis | O puella parvula omni carens macula necis dira jacula laeta subis | Caput amputatur luna eclipsatur Christi hostia immolatur | Jesu spes populi post finem saeculi da nobis te sine fine frui. Amen.
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
GB-Lbl Egerton 2601
AH volume:
10
AH item number:
323
Notes:
Transcribed by Eleanor Giraud from Egerton 2601.
- Log in to post comments