| h02155a RSV | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos |
| h02845 ANT | Dexteram tuam domine notam fac nobis convertere deus et repropitiare super servos tuos |
| h04572 VRS | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos |
| h02436a RSV | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos |
| h02752 ANT | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos |
| h00044a RSV | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos |
| h01017 VPR | Illumina domine vultum tuum super servos tuos et doce nos justificationes tuas |
| ah54143.1 Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia |
| 920089 PS | Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte | Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt | Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat | Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui | Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur | Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur | Quis novit potestatem irae tuae | Et prae timore tuo iram tuam dinumerare dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia | Convertere domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos | Repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris | Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala | Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum | Et sit splendor domini dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige |
| h02430 RS | Pande manum tuam super servos tuos domine et libera eos de tribulatione |