| h01997a RSV | Tu autem domine deus exercitum omnium regum terrae qui sedes super cherubim aperi oculos tuos et vide inclina aurem tuam |
| 003317 A | Inclina domine aurem tuam mihi et exaudi verba mea |
| h01840a ANTV | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus |
| g00768a.1 InV | Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me quoniam egenus et pauper sum ego |
| h00071 PRLG | Inclina domine aurem tuam et exaudi verba mea alleluia alleluia |
| 008104 W | Intret oratio mea in conspectu tuo R. Inclina aurem tuam ad precem meam domine |
| h04660 PRCS | Domine miserere nobis domine miserere nobis et averte iram tuam | Domine propter temetipsum suspice singulorum precum et averte iram tuam | Domine ne spernas plebem qui tuam rogant pietatem et averte iram tuam | Domine veniam concede sucurre et jam miserere et averte | Domine orfanorum fletus domine adesto placatus et averte | Domine suspice singultor inclina aurem pietatem et averte iram tuam | Domine misertus assiste et cunctorum peccata dimitte et averte |
| 920085 PS | Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me |
| g00717a OfV | Inclina aurem tuam ad precem meam domine longe fecisti notos meos a me clamavi ad te domine tota die expandi manus meas ad te |
| g01159 Al | Alleluia In te domine speravi non confundar in aeternum in tua justitia libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam accelera ut eripias me |