| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | ah47191 | Tp |
| Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum | h04748 | CaH |
| Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria | a06865 | H |
| Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima Hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen | a01572 | H |
| Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia | a01756 | H |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |
| Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen | a01572.1 | H |