Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram
Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus alleluia alleluia