| 006011.1 R | Abscondi tamquam aurum peccata mea miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam |
| a01165.1 A | Cognovimus impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi ne nos des in obprobrium propter nomen tuum sed miserere plebi tuae deus noster alleluia alleluia |
| h00101 PRCS | Deus miserere deus miserere o jesu bone tu illi parce |
| ah50267 Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis |
| h01758 ANT | Miserere mei miserere mei deus |
| h02362 RS | Miserere quia deus misericors miserere quia peccavimus tibi |
| 002766 A | Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia |
| h03705 ANT | Miserere miserere miserere nobis deus dic angelo tuo percutienti flagello jam parce jam sufficit jam cesset ira tua |
| 005259za AV | Miserere mei deus miserere |
| 509502.Tp560 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |