| h00159c LDOFV | Vivit anima mea deus et laudabit te |
| h00151 RS | Vivit anima mea deus et laudabit te |
| h03102a LDOFV | Vivit anima mea deus et laudabit te |
| 920062 PS | Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea | In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam | Quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te | Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labiis exsultationis laudabit os meum | Si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te | Quia fuisti adjutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo | Adhaesit anima mea post te me suscepit dextera tua | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae | Tradentur in manus gladii partes vulpium erunt | Rex vero laetabitur in deo laudabuntur omnes qui jurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua |
| 008244 W | Vivit anima mea et laudabit te R. Et judicia tua adjuvabunt me |
| h03092 LDOF | Alleluia alleluia alleluia Vivit anima mea deus et laudabit me |
| 920041 PS | In finem intellectus filiis Core | Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum fortem vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est deus tuus | Haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad donum dei in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei | Et deus meus ad meipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio deo vitae meae | Dicam deo susceptor meus es quare oblitus es mei et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus | Dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei dum dicunt mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus |
| g00662a InV | Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas |
| h03352a ANTV | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino |
| h04033a ANTV | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino |