Adesto nostris precibus adesto jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen inriga | Te vesperi laus congrua te matutina vox canat tibi omne tempus personet hymnum perennis gloriae | Te nostra nunc laudatio te prompta semper concinnat te sacra vox pronuntiet laudis canore carmine | Deo patris ut ...
Ante saecla deus est in sua patrisque gloria omnia in ipso constant esse facta idem tellus freta ex limo humi plasmavit Adam ac rationalem illi animam ad aeternam condonavit perfruenda [ ... ] atque fasces paradisi arte deceptus mox diabolica cecidit de gloria quae demum prole prius tenuit in sidus usque dum redimi venient illa dei filius | Lux vera conditor mundi
En venerandus adest Remaclus orbe subacto Qui ut Christi dignus polleret sorte minister O kereos kata tin taxin Melchisedech STATUIT ... PACIS Ut vigeat summus stola vernante sacerdos ET PRIN .. EUM Inter primates regni caelestis herilem UT SIT ILLI ... DIGNITAS Grex tuus o Remacle petit memorare suorum IN AETERNUM Hinc memorans psalmista Dei magnalia dicit MISERICORDIAS DOMINI .. STATUIT PACIS Pangite nunc socii laudes summe Deitati quae tanto super astra suos sublimat honore GLORIA PATRI .. AMEN Divini fuerat quoniam fervoris amator eia STATUIT EI
Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris