| 001359 A | Amavit eum dominus et ornavit eum stolam gloria induit eum |
| 006232b V | Stola jucunditatis induit eum dominus et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus |
| 007710b V | Induit eum dominus lorica fidei et amavit eum |
| 205454 A | Victorinum dominus induit (...) |
| 800209 W | Induit me dominus cycladem (...) |
| a00595 H | Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen |
| a01953 H | Crucis arma fulgentia vidit Franciscus dormiens Christum dicentem audiens tua erunt haec omnia | Crucis vis et refugium haec crucis arma praebuit quibus Franciscis induit adversus adversarium | Crucis sacrata lectio Franciscum ter admonuit dum ter librum aperuit pro virtutis indicio | Crucis Christi devotio Francisci traxit studia cinctaque cordis gaudia cum omni desiderio | Crucis ut ad supplicia Christum Franciscus positum videt et audit monitum haec sequere vestigia | Crucis haerens vestigia crucis fructum consequitur quo corde carne pungitur et signatur indiciis | Crucis virtus et gratia nos consignet in frontibus in membris et in sensibus pro perenni custodia | Amen |
| a03136 A | Suscitavit eam dominus et ideo puella induit armaturam Dei ut posset stare adversus insidias inimicorum |
| ah09260.1 Sq | Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen |
| a07971 A | Hodie beata virgo Gertrudis induit se vesta nuptiali et se suaque omnia tradens deo secuta est agnum |