| 006264a V | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum |
| 920095 PS | Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua |
| 004299.1 A | Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia |
| 001427 A | Annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia |
| h01590 SNO | Alleluia gaudebunt campi et omnia qui in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam veniet alleluia |
| h01319 ALL | Gaudebunt campi alleluia et omnia que in eis sunt quia veniet dominus alleluia |
| h02047a RSV | Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum |
| h02372b RSV | Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum |
| h03412 ANT | Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam veniet |
| ah49398 L | Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia |