Christus Jesus qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo sed semetipsum ex inaniens formam servi accepit humiliavit se usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris alleluia
Si mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vibemus cum ipso scientes quod Christus surgens a mortuis jam non moritur mors illi non dominabitur amplius
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod autem mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit deo alleluia alleluia
Christus eripuit nos inferni claustris et victa mortis lege post hac resurgens CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS polum solumque regens utrumque jam in aeternum non moritur JAM NON MORITUR mors quam saeva tulit Eva movens auctorem MORS omnigenum naturarum et creatorem O ab ipso prostrata atque superata O ILLI ULTRA NON DOMINABITUR